Mosaico decorativo

Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut

  • et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, (Liber I Paralipomenon 13, 2)

  • Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo. (Liber I Paralipomenon 13, 4)

  • Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. (Liber I Paralipomenon 13, 5)

  • Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum. (Liber I Paralipomenon 13, 7)

  • Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. (Liber I Paralipomenon 13, 8)

  • Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. (Liber I Paralipomenon 13, 9)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. (Liber I Paralipomenon 14, 1)

  • Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim. (Liber I Paralipomenon 14, 11)

  • Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. (Liber I Paralipomenon 14, 15)

  • Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera. (Liber I Paralipomenon 14, 16)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina