Mosaico decorativo

Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut

  • Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, (Liber Genesis 42, 6)

  • et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. (Liber Genesis 42, 7)

  • Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis: ut videatis infirmiora terræ venistis. (Liber Genesis 42, 9)

  • Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. (Liber Genesis 42, 10)

  • Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis. (Liber Genesis 42, 14)

  • Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. (Liber Genesis 42, 15)

  • Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. (Liber Genesis 42, 16)

  • Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. (Liber Genesis 42, 18)

  • Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)

  • et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, (Liber Genesis 42, 20)

  • et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. (Liber Genesis 42, 21)

  • Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. (Liber Genesis 42, 23)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina