Mosaico decorativo

Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut

  • Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis, a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti. (Liber II Regum 24, 7)

  • Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam. (Liber II Regum 24, 11)

  • Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. (Liber II Regum 25, 1)

  • Et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho: et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. (Liber II Regum 25, 5)

  • Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha: qui locutus est cum eo judicium. (Liber II Regum 25, 6)

  • Filios autem Sedeciæ occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. (Liber II Regum 25, 7)

  • Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ. (Liber II Regum 25, 11)

  • Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem. (Liber II Regum 25, 13)

  • Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. (Liber II Regum 25, 22)

  • Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo: percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est: sed et Judæos et Chaldæos qui erant cum eo in Maspha. (Liber II Regum 25, 25)

  • Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere. (Liber II Regum 25, 27)

  • Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone. (Liber II Regum 25, 28)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina