Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 13)
Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)
Hi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Jehus, dux Ihelon, dux Core: hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 18)
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. (Liber Genesis 36, 22)
Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. (Liber Genesis 36, 28)
Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi: (Liber Genesis 36, 31)
Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)
Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. (Liber Genesis 37, 1)
Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. (Liber Genesis 37, 3)
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)
putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. (Liber Genesis 37, 7)
