Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine. (Liber I Samuelis 17, 20)
Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde. (Liber I Samuelis 17, 24)
Et dixit unus quispiam de Israël: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël. (Liber I Samuelis 17, 25)
Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Hæc dabuntur viro qui percusserit eum. (Liber I Samuelis 17, 27)
Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti. (Liber I Samuelis 17, 28)
Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius. (Liber I Samuelis 17, 30)
Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. (Liber I Samuelis 17, 31)
Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cujusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthæum. (Liber I Samuelis 17, 32)
Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. (Liber I Samuelis 17, 33)
et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos. (Liber I Samuelis 17, 35)
Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit. (Liber I Samuelis 17, 37)
Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, et vestivit eum lorica. (Liber I Samuelis 17, 38)