Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat. (Liber Deuteronomii 21, 21)
Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo, (Liber Deuteronomii 22, 1)
Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. (Liber Deuteronomii 22, 4)
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. (Liber Deuteronomii 22, 5)
sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. (Liber Deuteronomii 22, 7)
imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: (Liber Deuteronomii 22, 17)
ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)
Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël. (Liber Deuteronomii 22, 22)
educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 24)
Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: (Liber Deuteronomii 22, 25)
puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. (Liber Deuteronomii 22, 26)
Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 1)