Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe, (Liber Deuteronomii 2, 10)
In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus. (Liber Deuteronomii 2, 12)
Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum. (Liber Deuteronomii 2, 13)
Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: (Liber Deuteronomii 2, 14)
cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio. (Liber Deuteronomii 2, 15)
Postquam autem universi ceciderunt pugnatores, (Liber Deuteronomii 2, 16)
locutus est Dominus ad me, dicens: (Liber Deuteronomii 2, 17)
Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim, (Liber Deuteronomii 2, 20)
populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis, (Liber Deuteronomii 2, 21)
sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens. (Liber Deuteronomii 2, 22)
Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur. (Liber Deuteronomii 2, 25)
Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, (Liber Deuteronomii 2, 28)