Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. (Epistula II Petri 3, 16)
quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. (Epistula I Ioannis 1, 3)
Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. (Epistula I Ioannis 1, 4)
Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. (Epistula I Ioannis 1, 7)
Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. (Epistula I Ioannis 1, 9)
Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: (Epistula I Ioannis 2, 1)
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. (Epistula I Ioannis 2, 2)
Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)
Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (Epistula I Ioannis 2, 6)
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. (Epistula I Ioannis 2, 11)
Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. (Epistula I Ioannis 2, 17)
Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. (Epistula I Ioannis 2, 18)
