Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. (Liber Numeri 5, 18)
Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. (Liber Numeri 5, 19)
Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: (Liber Numeri 5, 20)
his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. (Liber Numeri 5, 21)
Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. (Liber Numeri 5, 22)
tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: (Liber Numeri 5, 25)
Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. (Liber Numeri 5, 27)
Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. (Liber Numeri 5, 28)
Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, (Liber Numeri 5, 29)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 6, 1)
Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare: (Liber Numeri 6, 2)
Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. (Liber Numeri 6, 5)