Gefunden 12906 Ergebnisse für: Ut
quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini: (Epistula ad Philippenses 1, 29)
implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, (Epistula ad Philippenses 2, 2)
sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. (Epistula ad Philippenses 2, 7)
Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. (Epistula ad Philippenses 2, 8)
ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, (Epistula ad Philippenses 2, 10)
Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. (Epistula ad Philippenses 2, 12)
Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: (Epistula ad Philippenses 2, 14)
ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, (Epistula ad Philippenses 2, 15)
Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. (Epistula ad Philippenses 2, 18)
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. (Epistula ad Philippenses 2, 22)
Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 23)
