Gefunden 1087 Ergebnisse für: Usque
Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem: sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit: et erunt primitiæ sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 48, 21)
Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una. (Prophetia Ezechielis 48, 23)
Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una. (Prophetia Ezechielis 48, 24)
Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una. (Prophetia Ezechielis 48, 25)
Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una. (Prophetia Ezechielis 48, 26)
Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una. (Prophetia Ezechielis 48, 27)
Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie: et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades: hæreditas contra mare magnum. (Prophetia Ezechielis 48, 28)
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. (Prophetia Danielis 1, 21)
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum: quia sapientia et fortitudo ejus sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)
Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens cælum: aspectus illius erat usque ad terminos universæ terræ. (Prophetia Danielis 4, 8)
tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad cælum, et potestas tua in terminos universæ terræ. (Prophetia Danielis 4, 19)
consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum: ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)
