Mosaico decorativo

Gefunden 1087 Ergebnisse für: Usque

  • Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti ; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël. (Liber Isaiae 27, 12)

  • Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt. (Liber Isaiae 30, 4)

  • Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. (Liber Isaiae 30, 8)

  • Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)

  • Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum. (Liber Isaiae 32, 14)

  • Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. (Liber Isaiae 32, 17)

  • Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram: usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea. (Liber Isaiae 34, 17)

  • et dixerunt ad eum: Hæc dicit Ezechias: Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiæ, dies hæc ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi. (Liber Isaiae 37, 3)

  • In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. (Liber Isaiae 38, 1)

  • Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. (Liber Isaiae 38, 12)

  • Sperabam usque ad mane ; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me. (Liber Isaiae 38, 13)

  • Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus. (Liber Isaiae 39, 6)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina