Gefunden 1087 Ergebnisse für: Usque
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, (Liber Ecclesiasticus 2, 21)
Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 6, 18)
Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. (Liber Ecclesiasticus 6, 23)
multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. (Liber Ecclesiasticus 8, 3)
Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. (Liber Ecclesiasticus 9, 17)
Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 16)
Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. (Liber Ecclesiasticus 10, 19)
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. (Liber Ecclesiasticus 13, 28)
Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. (Liber Ecclesiasticus 15, 8)
Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem justificari, quoniam merces Dei manet in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
