Mosaico decorativo

Gefunden 181 Ergebnisse für: Unusquisque

  • coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. (Prophetia Ezechielis 24, 23)

  • stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hæreditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 26)

  • Et non accipiet princeps de hæreditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua hæreditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua. (Prophetia Ezechielis 46, 18)

  • Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. (Prophetia Danielis 5, 1)

  • Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. (Prophetia Osee 4, 4)

  • Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur. (Prophetia Ioel 2, 8)

  • Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra. (Prophetia Michaeae 4, 5)

  • Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus ; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. (Prophetia Aggaei 1, 9)

  • Hæc ait Dominus exercituum, dicens: Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo. (Prophetia Zachariae 7, 9)

  • Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris. (Prophetia Zachariae 8, 16)

  • Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 8, 17)

  • Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. (Prophetia Zachariae 11, 9)


"Que Jesus reine sempre soberano no seu coração." São Padre Pio de Pietrelcina