Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. (Liber Genesis 40, 8)
Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem, (Liber Genesis 40, 9)
calicemque Pharaonis in manu mea: tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. (Liber Genesis 40, 11)
post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum: dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. (Liber Genesis 40, 13)
Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: (Liber Genesis 40, 14)
quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. (Liber Genesis 40, 15)
Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: (Liber Genesis 40, 16)
post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. (Liber Genesis 40, 19)
Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. (Liber Genesis 40, 20)
Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum: (Liber Genesis 40, 21)
alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. (Liber Genesis 40, 22)
Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui. (Liber Genesis 40, 23)