Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab: ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem. (Liber Genesis 19, 37)
Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie. (Liber Genesis 19, 38)
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. (Liber Genesis 20, 3)
Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? (Liber Genesis 20, 4)
nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. (Liber Genesis 20, 5)
Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)
Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. (Liber Genesis 20, 8)
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. (Liber Genesis 20, 9)
Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? (Liber Genesis 20, 10)
Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: (Liber Genesis 20, 11)
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. (Liber Genesis 20, 13)
et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. (Liber Genesis 20, 15)