Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. (Epistula I Petri 2, 18)

  • Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)

  • In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: (Epistula I Petri 2, 21)

  • qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: (Epistula I Petri 2, 22)

  • qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: (Epistula I Petri 2, 23)

  • qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)

  • Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)

  • Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: (Epistula I Petri 3, 1)

  • Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus: (Epistula I Petri 3, 3)

  • Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. (Epistula I Petri 3, 6)

  • Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. (Epistula I Petri 3, 7)

  • In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: (Epistula I Petri 3, 8)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina