Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: (Epistula ad Hebraeos 10, 24)
terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. (Epistula ad Hebraeos 10, 30)
Horrendum est incidere in manus Dei viventis. (Epistula ad Hebraeos 10, 31)
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: (Epistula ad Hebraeos 10, 32)
et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. (Epistula ad Hebraeos 10, 33)
Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. (Epistula ad Hebraeos 10, 34)
Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. (Epistula ad Hebraeos 10, 37)
Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ. (Epistula ad Hebraeos 10, 39)
Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. (Epistula ad Hebraeos 11, 1)
In hac enim testimonium consecuti sunt senes. (Epistula ad Hebraeos 11, 2)