Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 1, 17)
Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, (Epistula I ad Timotheum 1, 18)
Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus: (Epistula I ad Timotheum 2, 1)
hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, (Epistula I ad Timotheum 2, 3)
Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus: (Epistula I ad Timotheum 2, 5)
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: (Epistula I ad Timotheum 2, 6)
in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)
Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: (Epistula I ad Timotheum 2, 9)
Mulier in silentio discat cum omni subjectione. (Epistula I ad Timotheum 2, 11)
Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. (Epistula I ad Timotheum 2, 12)
Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. (Epistula I ad Timotheum 2, 15)
Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. (Epistula I ad Timotheum 3, 1)