Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: (Epistula ad Colossenses 3, 12)
Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: (Epistula ad Colossenses 3, 14)
Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 16)
Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. (Epistula ad Colossenses 3, 17)
Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 20)
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 22)
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Colossenses 3, 23)
Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum. (Epistula ad Colossenses 3, 25)
Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. (Epistula ad Colossenses 4, 1)
Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione: (Epistula ad Colossenses 4, 2)
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), (Epistula ad Colossenses 4, 3)
quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quæ circa vos sunt, et consoletur corda vestra, (Epistula ad Colossenses 4, 8)