Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. (Epistula ad Colossenses 1, 20)

  • Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: (Epistula ad Colossenses 1, 21)

  • si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. (Epistula ad Colossenses 1, 23)

  • Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: (Epistula ad Colossenses 1, 24)

  • cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: (Epistula ad Colossenses 1, 25)

  • mysterium, quod absconditum fuit a sæculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, (Epistula ad Colossenses 1, 26)

  • quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: (Epistula ad Colossenses 1, 28)

  • in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. (Epistula ad Colossenses 1, 29)

  • Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: (Epistula ad Colossenses 2, 1)

  • ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: (Epistula ad Colossenses 2, 2)

  • Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. (Epistula ad Colossenses 2, 4)

  • Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. (Epistula ad Colossenses 2, 5)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina