Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 8)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem: (Liber Leviticus 23, 10)

  • qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum. (Liber Leviticus 23, 11)

  • Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini. (Liber Leviticus 23, 12)

  • Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin. (Liber Leviticus 23, 13)

  • Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. (Liber Leviticus 23, 14)

  • Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas, (Liber Leviticus 23, 15)

  • usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)

  • ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. (Liber Leviticus 23, 17)

  • Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. (Liber Leviticus 23, 18)

  • Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. (Liber Leviticus 23, 19)

  • Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. (Liber Leviticus 23, 20)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina