Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. (Epistula ad Romanos 9, 17)
O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? (Epistula ad Romanos 9, 20)
an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? (Epistula ad Romanos 9, 21)
Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, (Epistula ad Romanos 9, 22)
Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, (Epistula ad Romanos 9, 24)
Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. (Epistula ad Romanos 9, 26)
Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. (Epistula ad Romanos 9, 27)
Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: (Epistula ad Romanos 9, 28)
Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. (Epistula ad Romanos 9, 31)
sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 9, 33)
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. (Epistula ad Romanos 10, 2)