Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi. (Epistula ad Romanos 3, 26)
Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. (Epistula ad Romanos 3, 27)
An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: (Epistula ad Romanos 3, 29)
quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)
Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem? (Epistula ad Romanos 4, 1)
Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 3)
Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. (Epistula ad Romanos 4, 4)
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. (Epistula ad Romanos 4, 5)
Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. (Epistula ad Romanos 4, 7)
Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum. (Epistula ad Romanos 4, 8)
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 9)