Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, (Liber Leviticus 14, 9)

  • die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. (Liber Leviticus 14, 10)

  • Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, (Liber Leviticus 14, 11)

  • tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus, (Liber Leviticus 14, 12)

  • immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. (Liber Leviticus 14, 13)

  • Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis: (Liber Leviticus 14, 14)

  • et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, (Liber Leviticus 14, 15)

  • tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. (Liber Leviticus 14, 16)

  • Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, (Liber Leviticus 14, 17)

  • Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, (Liber Leviticus 14, 19)

  • et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur. (Liber Leviticus 14, 20)

  • Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium, (Liber Leviticus 14, 21)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina