Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. (Liber Genesis 12, 15)
Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)
Præcepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat. (Liber Genesis 12, 20)
Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. (Liber Genesis 13, 1)
Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, (Liber Genesis 13, 3)
Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. (Liber Genesis 13, 5)
Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. (Liber Genesis 13, 6)
Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. (Liber Genesis 13, 7)
Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. (Liber Genesis 13, 8)
Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. (Liber Genesis 13, 11)
Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. (Liber Genesis 13, 15)
Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit. (Liber Genesis 13, 16)