Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. (Liber Leviticus 6, 11)

  • Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. (Liber Leviticus 6, 12)

  • Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. (Liber Leviticus 6, 13)

  • Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. (Liber Leviticus 6, 14)

  • Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: (Liber Leviticus 6, 15)

  • reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. (Liber Leviticus 6, 16)

  • Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. (Liber Leviticus 6, 17)

  • Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. (Liber Leviticus 6, 18)

  • Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: (Liber Leviticus 6, 20)

  • quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 6, 21)

  • Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo. (Liber Leviticus 6, 23)

  • Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 6, 25)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina