Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um
Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit æneos. (Liber Exodus 38, 20)
Hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quæ enumerata sunt juxta præceptum Moysi in cæremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis : (Liber Exodus 38, 21)
juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso. (Liber Exodus 38, 23)
Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii. (Liber Exodus 38, 24)
Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum. (Liber Exodus 38, 25)
Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet. (Liber Exodus 38, 26)
Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis. (Liber Exodus 38, 27)
De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. (Liber Exodus 38, 28)
ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent, (Liber Exodus 38, 30)
et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum. (Liber Exodus 38, 31)
Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, (Liber Exodus 39, 2)
opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, (Liber Exodus 39, 3)