Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. (Liber Exodus 33, 23)

  • Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti. (Liber Exodus 34, 1)

  • Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis. (Liber Exodus 34, 2)

  • Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra. (Liber Exodus 34, 3)

  • Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas. (Liber Exodus 34, 4)

  • Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. (Liber Exodus 34, 5)

  • qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem. (Liber Exodus 34, 7)

  • ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas. (Liber Exodus 34, 9)

  • Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum. (Liber Exodus 34, 10)

  • Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum. (Liber Exodus 34, 11)

  • Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam : (Liber Exodus 34, 12)

  • sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide : (Liber Exodus 34, 13)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina