Mosaico decorativo

Gefunden 25898 Ergebnisse für: Um

  • Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. (Liber Exodus 23, 9)

  • anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. (Liber Exodus 23, 13)

  • Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)

  • Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)

  • Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. (Liber Exodus 23, 17)

  • Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. (Liber Exodus 23, 19)

  • Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. (Liber Exodus 23, 20)

  • Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. (Liber Exodus 23, 21)

  • Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. (Liber Exodus 23, 23)

  • Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. (Liber Exodus 23, 24)

  • Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo. (Liber Exodus 23, 26)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina