Gefunden 492 Ergebnisse für: Tuus
Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida. (Liber Nehemiae 1, 10)
Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : (Liber Nehemiae 2, 2)
et dixi ad regem : Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei, et ædificabo eam. (Liber Nehemiae 2, 5)
et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent : Iste est deus tuus, qui eduxit te de Ægypto : feceruntque blasphemias magnas : (Liber Nehemiae 9, 18)
Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum : currensque nuntiavit viro suo, dicens : Ecce venit filius tuus. (Liber Thobis 11, 6)
Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)
Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. (Liber Iudith 2, 6)
Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse. (Liber Iudith 6, 5)
populus autem tuus, si non contempsisset me, non levassem lanceam meam super eum. (Liber Iudith 11, 2)
Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est. (Liber Iudith 11, 9)
et quoniam bona est promissio tua, si fecerit mihi hoc Deus tuus, erit et Deus meus, et tu in domo Nabuchodonosor magna eris, et nomen tuum nominabitur in universa terra. (Liber Iudith 11, 21)
Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere. (Liber Esther 15, 12)
