Gefunden 805 Ergebnisse für: Tuum
Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. (Liber Ecclesiasticus 47, 17)
Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum, inducere iracundiam ad liberos tuos, et incitari stultitiam tuam: (Liber Ecclesiasticus 47, 22)
Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione: et exaudita est oratio mea, (Liber Ecclesiasticus 51, 15)
Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua. (Liber Isaiae 1, 22)
Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum. (Liber Isaiae 1, 25)
Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt. (Liber Isaiae 2, 6)
Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum. (Liber Isaiae 4, 1)
et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. (Liber Isaiae 6, 7)
et dices ad eum: Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ ; (Liber Isaiae 7, 4)
Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum. (Liber Isaiae 7, 17)
Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)
Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum. (Liber Isaiae 14, 20)
