Gefunden 805 Ergebnisse für: Tuum
Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion. (Liber Psalmorum 147, 1)
Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. (Liber I Maccabaeorum 4, 33)
Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo: (Liber I Maccabaeorum 7, 37)
Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos? (Liber I Maccabaeorum 8, 31)
Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses. (Liber II Maccabaeorum 1, 29)
Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit: Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores: secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior. (Liber II Maccabaeorum 6, 30)
tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit. (Liber II Maccabaeorum 7, 17)
Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia: (Liber II Maccabaeorum 15, 22)
et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, (Liber II Maccabaeorum 15, 23)
ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit. (Liber II Maccabaeorum 15, 24)
fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum: (Liber Proverbiorum 1, 15)
ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. (Liber Proverbiorum 2, 2)
