Gefunden 805 Ergebnisse für: Tuum
Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)
dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te. (Liber Thobis 3, 13)
Non est enim in hominis potestate consilium tuum. (Liber Thobis 3, 20)
Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula. (Liber Thobis 3, 23)
Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. (Liber Thobis 4, 17)
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. (Liber Thobis 4, 18)
Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum. (Liber Thobis 5, 19)
Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum. (Liber Thobis 5, 20)
Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. (Liber Thobis 8, 9)
At vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. (Liber Thobis 10, 8)
Dixitque angelus : Tobia frater, scis quemadmodum reliquisti patrem tuum. (Liber Thobis 11, 2)
Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. (Liber Thobis 11, 7)
