Gefunden 403 Ergebnisse für: Tunc
Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit: (Liber I Maccabaeorum 16, 9)
Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)
et tunc Dominus ostendet hæc, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat hæc. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)
Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum et pupillorum: (Liber II Maccabaeorum 3, 10)
Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus. (Liber II Maccabaeorum 3, 31)
Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati: et tunc feriatis Judæis arma capere suis præcepit. (Liber II Maccabaeorum 5, 25)
Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desævit, indigne ferens se derisum. (Liber II Maccabaeorum 7, 39)
Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. (Liber II Maccabaeorum 11, 9)
Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio et reditus processit. (Liber II Maccabaeorum 13, 26)
Tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes. (Liber II Maccabaeorum 14, 14)
tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me: (Liber Proverbiorum 1, 28)
tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, (Liber Proverbiorum 2, 5)
