Gefunden 1590 Ergebnisse für: Tui
Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui. (Liber Deuteronomii 7, 16)
plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus: sic faciet cunctis populis, quos metuis. (Liber Deuteronomii 7, 19)
Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis: (Liber Deuteronomii 7, 21)
Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui: (Liber Deuteronomii 7, 25)
Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui: ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei. (Liber Deuteronomii 8, 3)
ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum. (Liber Deuteronomii 8, 6)
Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie: (Liber Deuteronomii 8, 11)
elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)
et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui, (Liber Deuteronomii 8, 16)
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)
Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas. (Liber Deuteronomii 8, 19)
Neque enim propter justitias tuas, et æquitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum: sed quia illæ egerunt impie, introëunte te deletæ sunt: et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob. (Liber Deuteronomii 9, 5)
