Gefunden 1590 Ergebnisse für: Tui
In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo. (Prophetia Sophoniae 3, 11)
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum: et sperabunt in nomine Domini. (Prophetia Sophoniae 3, 12)
Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra. (Prophetia Sophoniae 3, 15)
Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude. (Prophetia Sophoniae 3, 17)
Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 10)
Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. (Prophetia Zachariae 2, 11)
Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua. (Prophetia Zachariae 9, 11)
Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. (Prophetia Zachariae 14, 1)
Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. (Prophetia Malachiae 1, 10)
Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui. (Prophetia Malachiae 2, 14)
Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, (Evangelium secundum Matthaeum 4, 5)
