Mosaico decorativo

Gefunden 590 Ergebnisse für: Tuam

  • columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Canticum Canticorum 2, 14)

  • Sponsus. Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam. (Canticum Canticorum 8, 13)

  • et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter: (Liber Sapientiae 10, 20)

  • Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. (Liber Sapientiae 12, 22)

  • Etenim si peccaverimus, tui sumus, scientes magnitudinem tuam ; et si non peccaverimus, scimus quoniam apud te sumus computati. (Liber Sapientiae 15, 2)

  • Nosse enim te, consummata justitia est ; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. (Liber Sapientiae 15, 3)

  • Sed tuam manum effugere impossibile est. (Liber Sapientiae 16, 15)

  • Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. (Liber Sapientiae 16, 21)

  • ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. (Liber Sapientiae 16, 28)

  • Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)

  • Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. (Liber Ecclesiasticus 2, 2)

  • Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce. (Liber Ecclesiasticus 2, 6)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina