Gefunden 590 Ergebnisse für: Tuam
Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus: (Liber Psalmorum 129, 4)
Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ. (Liber Psalmorum 131, 8)
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 131, 11)
Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam. (Liber Psalmorum 131, 12)
Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. (Liber Psalmorum 136, 8)
Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. (Liber Psalmorum 137, 7)
Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam. (Liber Psalmorum 138, 5)
Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. (Liber Psalmorum 142, 7)
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 142, 8)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. (Liber Psalmorum 142, 10)
Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: (Liber Psalmorum 143, 7)
Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. (Liber Psalmorum 144, 4)
