Gefunden 272 Ergebnisse für: Tobias Resistentia Ad Opus
Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. (Liber Psalmorum 108, 20)
Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 110, 3)
Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum: (Liber I Maccabaeorum 2, 47)
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. (Liber II Maccabaeorum 2, 27)
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)
Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis. (Liber Proverbiorum 11, 18)
Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus. (Liber Proverbiorum 21, 8)
Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum. (Liber Proverbiorum 24, 29)
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. (Liber Ecclesiastes 2, 3)
Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)
Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)