Mosaico decorativo

Gefunden 1242 Ergebnisse für: Tibi

  • Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. (Liber Ieremiae 3, 19)

  • Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. (Liber Ieremiae 4, 18)

  • Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. (Liber Ieremiae 5, 7)

  • Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. (Liber Ieremiae 6, 26)

  • Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi. (Liber Ieremiae 7, 27)

  • Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)

  • Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. (Liber Ieremiae 12, 6)

  • Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. (Liber Ieremiae 13, 1)

  • Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi. (Liber Ieremiae 13, 6)

  • Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? (Liber Ieremiae 13, 20)

  • adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc? (Liber Ieremiae 13, 27)

  • Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina