Gefunden 1242 Ergebnisse für: Tibi
Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. (Liber Isaiae 22, 16)
Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. (Liber Isaiae 23, 10)
et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. (Liber Isaiae 23, 12)
Populus enim Sion habitabit in Jerusalem: plorans nequaquam plorabis: miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui: statim ut audierit, respondebit tibi. (Liber Isaiae 30, 19)
Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum: (Liber Isaiae 36, 8)
Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum. (Liber Isaiae 37, 30)
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)
Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. (Liber Isaiae 38, 15)
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 18)
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 19)
in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abjeci te. (Liber Isaiae 41, 9)
Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei. (Liber Isaiae 41, 10)
