Gefunden 1242 Ergebnisse für: Tibi
Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. (Liber Esther 7, 3)
Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Ægypto. (Liber Esther 13, 16)
sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. (Liber Iob 1, 11)
et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 15)
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 16)
Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 17)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)
alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. (Liber Iob 2, 5)
Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit? (Liber Iob 4, 2)
Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. (Liber Iob 5, 1)
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. (Liber Iob 5, 23)
Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? (Liber Iob 7, 20)
