Gefunden 2069 Ergebnisse für: Testimonium Domini
Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est. (Liber Deuteronomii 15, 5)
In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua. (Liber Deuteronomii 15, 20)
Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. (Liber Deuteronomii 16, 8)
Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui: (Liber Deuteronomii 16, 10)
Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: (Liber Deuteronomii 16, 16)
sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. (Liber Deuteronomii 16, 17)
Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 16, 21)
Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, (Liber Deuteronomii 17, 2)
In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium. (Liber Deuteronomii 17, 6)
Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, (Liber Deuteronomii 18, 1)
Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. (Liber Deuteronomii 18, 5)
ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. (Liber Deuteronomii 18, 7)
