Gefunden 1181 Ergebnisse für: Terra Gosen
Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus. (Liber I Regum 10, 24)
Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. (Liber I Regum 12, 28)
et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum. (Liber I Regum 14, 15)
sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël. (Liber I Regum 14, 24)
et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus. (Liber I Regum 15, 12)
Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. (Liber I Regum 22, 47)
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis. (Liber II Regum 2, 19)
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)
Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. (Liber II Regum 4, 38)
Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman: (Liber II Regum 5, 2)
Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens: Sic et sic locuta est puella de terra Israël. (Liber II Regum 5, 4)
Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo. (Liber II Regum 5, 15)