Mosaico decorativo

Gefunden 2763 Ergebnisse für: Super

  • Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. (Liber Deuteronomii 27, 8)

  • Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. (Liber Deuteronomii 27, 12)

  • Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris. (Liber Deuteronomii 28, 2)

  • Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis. (Liber Deuteronomii 28, 8)

  • Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te. (Liber Deuteronomii 28, 10)

  • Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. (Liber Deuteronomii 28, 15)

  • Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris. (Liber Deuteronomii 28, 24)

  • Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi. (Liber Deuteronomii 28, 36)

  • Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior. (Liber Deuteronomii 28, 43)

  • Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi. (Liber Deuteronomii 28, 45)

  • Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat. (Liber Deuteronomii 28, 48)


“A maior caridade é aquela que arranca as pessoas vencidas pelo demônio, a fim de ganhá-las para Cristo. E isso eu faço assiduamente, noite e dia.” São Padre Pio de Pietrelcina