Gefunden 3081 Ergebnisse für: Sun
id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. (Epistula ad Romanos 9, 8)
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. (Epistula ad Romanos 10, 3)
Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt. (Epistula ad Romanos 11, 5)
Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt: (Epistula ad Romanos 11, 7)
Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum? (Epistula ad Romanos 11, 12)
Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, (Epistula ad Romanos 11, 17)
Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. (Epistula ad Romanos 11, 19)
Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. (Epistula ad Romanos 11, 20)
Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei. (Epistula ad Romanos 11, 29)
O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! (Epistula ad Romanos 11, 33)
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. (Epistula ad Romanos 11, 36)
Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)