Gefunden 3081 Ergebnisse für: Sun
Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? (Evangelium secundum Lucam 2, 49)
et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. (Evangelium secundum Lucam 4, 28)
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 11)
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. (Evangelium secundum Lucam 5, 31)
Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. (Evangelium secundum Lucam 6, 11)
Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. (Evangelium secundum Lucam 6, 30)
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Lucam 7, 25)
Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt? (Evangelium secundum Lucam 7, 31)
Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis. (Evangelium secundum Lucam 7, 32)
Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)