Gefunden 3081 Ergebnisse für: Sun
et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 56)
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 20)
Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? (Evangelium secundum Matthaeum 15, 12)
Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)
hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 20)
Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 37)
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 5)
Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 23)
Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 28)