Mosaico decorativo

Gefunden 3081 Ergebnisse für: Sun

  • Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)

  • Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)

  • Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc. (Liber Ieremiae 14, 22)

  • Et dispergam eos ventilabro in portis terræ: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi. (Liber Ieremiae 15, 7)

  • Multiplicatæ sunt mihi viduæ ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)

  • Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum. (Liber Ieremiae 15, 16)

  • Quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quæ genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: (Liber Ieremiae 16, 3)

  • Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis. (Liber Ieremiae 16, 17)

  • Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? (Liber Ieremiae 16, 20)

  • Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes? (Liber Ieremiae 18, 14)

  • Sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus, et non pœnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano, (Liber Ieremiae 20, 16)

  • Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus. (Liber Ieremiae 21, 4)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina